- EPICLERAE
- EPICLERAEGraece Ε᾿πίκληροι dictae sunt aqud Athenienses, virgines, quibus fratres non erant: Orbae veteribus Latinis vocatae. Hoc nomine autem veniebant filiae, licet plures fuissent, dummodo nulli adessent virilis sexûs liberi. Scholiastes Comici ad hunc versum, in Verspis,Κὰν ὐποθνησκων ὁ πατὴρ τῲ δῶ καταλιπὼν παῖδΕ᾿πίκληρον.Καλοῦνται inquit Ε᾿πίκληροι, κἂν δύο ὦσι θυγατέρες, κἂν πλειως. Appellantur Epiclerae, quamvis duae pluresqueve sint filiae. Nonumquam tamen vox sumitur, pro illa, quae unica paternarum facutatum haeres est, Vide Polluc. in Onomast. l. 8. Unde in verba Menandri apud A. Gell. l. 2. c. 23. Ε῎χω δ᾿ ἐπίκληρον, Locupletem intelligit, inquit Iac. Oiselius, et unicam paternarum facultatum heredem, sive illi iam obvenit, sive defunctis parentibus obveniet hereditas. Harpocration distinguit inter Ε᾿πίδικον, Ε᾿πίκληρον, Ε᾿πίπροικον, καὶ Ε᾿πικληρίτιν: vocatqueve Ε᾿πίκληρον pupillam et unicam heredem. quae et Ε᾿πικληρίτις dieitur Επίπροικον, cui pars harshereditatis contigit (vel, ut alii, quae vivente patre cum certa dote elocata est, ad differentiam Ε᾿πίκλήρου, cui tota obvenit hereditas) Ε᾿πιδικος, quae et aliquando Ε᾿πίκληρος, pupilla vocatur, de qua in iudicio disputabatur, cuinam in matrimonium cedere debeat. Proximus enim agnatus, vel cognatus, illam vindicare iure poterat, ut ex isaeo ac Dinarcho patat. Magnae hinc saepe contentiones, si locuples pupilla: sin pauper, certâ pecuniâ cogebatur elocare is, qui sanguine illam proxime attingebat. Im autem lex habuit: Η῝ν ἂν ἐγγυήση ἐπὶ δικαίοις δάμαρτα εἶναι, ἠ πατὴρ ἤ ἀδελφὸς ὁμοπάτωρ, ἤ πάππος ὁ πρὸς πατρὸς, εν ταύτης εἶναι παῖδας γνηοιους. Ε᾿ὰν δὲ μηδεὶς ᾗ τούτων, ἐὰν μ??? Ε᾿πίκληρός πς ἦ τὸν κύριον ἔχειν, ἐὰν δὲ μὴ ἦ, ὅτῳ ἂν ἐπιτρέψῃ, τοῦτον κύριον εῖναι, Exca, quam in legitimam uxorem desponsarit Pater, aut germanus frater, aut avits paternus, legitmos liberos tollunto: Si nullus horum supersit, et Virgo orba sit, nubito ei, qui iudicio obtinuerit: Si orbaenon sit, tutor eam desponsato. Ubi verborum Ε᾿ὰν μὲν Ε᾿πίκληρος τις ἦ, τόν κύριον ἔχειν, hic sensus: Eam nubere illi, qui iudicio erpertus fuerit, et secundum quem pronuntiatum fuerit. Nam Lex iubebat ἐπιδικασίαν εἶναι τῶ Ε᾿πικλήρων ἁπασῶν; atque haec quidem de dotalibus Virginibus, i. e. quae totam hereditatem adferebant in dotem. Egenas quoque qui Iudicum sententiâ damnatus fuerat, aut ducebat ipse aut alteri elocabat, dote dictâ datâ, Samuel Petitus Comm. in Leg. Ait. l. 6. tit. 1. Solis vero gentilibus et congnatis nuptum erat danda virgo Ε᾿πίκληρος, ex hac lege: Μὴ ἐξεῖναι σαῖς ἐπικλήροις, ἐξω τῆς ἀγχιςτείας γαμεῖν ἀλλὰ προοῆκον εἶναι αὐταῖς μετὰ τῶ χρημάτων τῳ ἠγεύτατα γένους συνιοκεῖν, Virgo dotalis extra cognationem ne enubito: sed agnato proximo nubito, et omnia suaebona in dotem adferto. Debebat itaque e Lege, qui ad se delatas iure credebat Ε᾿πικλήρου Virginis nuptias, coeteros in ius vocare, ut sciter, an vellent controversiam sibi de illa movere: Imo quamquam in mariti, qui eam sibi adseruerat, manum ἡ Ε᾿πίκληρος, μετὰ τῶ νομων καὶ τῆς ψήφου convenisset; poterat nihilominus, qui sibi factam credebat iniuriam, in ius vocare illum, qui Epiclerum uxorem habebat iudicio erictam et quaesitam. Citabatur tum apud Praetorem, isque qui cum eo agebat, deponebat sacramentum quod Παρακαταβολὴν vocarunt, nempe decimam eorum partem bonorum, quae talis femina secum ferebas; Sed sieri id intra quinquennium necesse erat, teste Isaeo, etc. Plura Vide apud S.Petitum modo ludatum, loco praedicto. Ε῎πίκληρον etiam Aristophanis Scholiastes Ε᾿πιπτα μαλίδα καὶ Πατροῦχον appellavit: Eustathius sequioris aevi vocabulo Μάνδα appellat. Consule quoque si libet Car. Sigon. de Rep. Athen. et Budaeum in Comment. linuae Graecae. De ratione instiusmodi Virginum apud Hebraeos alias agetur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.